Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Kronik 26:30

Liber Primus Paralipomenon
Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanal quintus,
Filii ergo Semei : Othni, et Raphal, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias.
Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),
Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.
Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
Cecidit ergo sors orientalis, Selemi. Porro Zachari filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.
Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, qu ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam.
Ad orientem vero Levit sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini.
Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.
Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum qu sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,
de bellis et manubiis prliorum, qu consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.
Hc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarvi : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.
Isaaritis vero prerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Isral ad docendum et judicandum eos.
Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti prerant Israli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,
fratresque ejus robustioris tatis, duo millia septingenti principes familiarum. Prposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidi tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.