„A wyniósł je Cyrus, król Perski, przez ręce Mitrydatesa podskarbiego, który je pod liczbą oddał Sesbasarowi, książęciu Judzkiemu.”

Biblia Gdańska (1632): Ezdraszowa 1,8

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Kronik 27:1

Tytuł oryginalny
Liber Primus Paralipomenon
27:1
Filii autem Isral secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et prfecti, qui ministrabant regi juxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quatuor millibus singuli prerant.
27:2
Prim turm in primo mense Jesboam prerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quatuor millia ;
27:3
de filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo.
27:4
Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quatuor millium.
27:5
Dux quoque turm terti in mense tertio erat Banaias filius Jojad sacerdos : et in divisione sua viginti quatuor millia.
27:6
Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta : prerat autem turm ipsius Amizabad filius ejus.
27:7
Quartus, mense quarto, Asahel frater Joab, et Zabadias filius ejus post eum : et in turma ejus viginti quatuor millia.
27:8
Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Jezerites : et in turma ejus viginti quatuor millia.
27:9
Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites : et in turma ejus viginti quatuor millia.
27:10
Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim : et in turma ejus viginti quatuor millia.
27:11
Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi : et in turma ejus viginti quatuor millia.
27:12
Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Jemini : et in turma ejus viginti quatuor millia.
27:13
Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai : et in turma ejus viginti quatuor millia.
27:14
Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim : et in turma ejus viginti quatuor millia.
27:15
Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel : et in turma ejus viginti quatuor millia.
27:16
Porro tribubus prerant Isral, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri : Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha :
27:17
Levitis, Hasabias filius Camuel : Aaronitis, Sadoc :
27:18
Juda, Eliu frater David : Issachar, Amri filius Michal.
27:19
Zabulonitis, Jesmaias filius Abdi : Nephthalitibus, Jerimoth filius Ozriel :
27:20
filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu : dimidi tribui Manasse, Jol filius Phadai :
27:21
et dimidi tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachari : Benjamin autem, Jasiel filius Abner :
27:22
Dan vero, Ezrihel filius Jeroham : hi principes filiorum Isral.
27:23
Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius : quia dixerat Dominus ut multiplicaret Isral quasi stellas cli.
27:24
Joab filius Sarvi cperat numerare, nec complevit : quia super hoc ira irruerat in Isral, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
27:25
Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel : his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, prsidebat Jonathan filius Ozi.
27:26
Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, prerat Ezri filius Chelub :
27:27
vinearumque cultoribus, Semeias Romathites : cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.
27:28
Nam super oliveta et ficeta qu erant in campestribus, Balanam Gederites : super apothecas autem olei, Joas.
27:29
Porro armentis qu pascebantur in Saron, prpositus fuit Setrai Saronites : et super boves in vallibus, Saphat filius Adli :
27:30
super camelos vero, Ubil Ismahelites : et super asinos, Jadias Meronathites :
27:31
super oves quoque, Jaziz Agareus : omnes hi, principes substanti regis David.
27:32
Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus : ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.
27:33
Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.
27:34
Post Achitophel fuit Jojada filius Banai, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Błogosławić będę Pana, że dał mi radę. Nawet w nocy poucza mnie serce moje. Mam zawsze Pana przed sobą, Gdy On jest po prawicy mojej, nie zachwieję się. Dlatego weseli się serce moje i raduje się dusza moja, Nawet ciało moje spoczywać będzie bezpiecznie ...
Ps 16:7-9

W Chrystusie

Bo jeśli ustami swoimi wyznasz, że Jezus jest Panem, i uwierzysz w sercu swoim, że Bóg wzbudził go z martwych, zbawiony będziesz.
Rzym 10:9

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W I Sam 16:10-11 i I Sam 17:12-14 Biblia mówi nam że Dawid był najmłodszym z 8 synów Isaja. Natomiast w I Kron 2:13-16 Biblia mówi nam że był najmłodszym z 7 synów Isaja. Jak możemy to wytłumaczyć? Większość uczonych uważa że jeden z synów Isaja musiał umrzeć pomiędzy wydarzeniami z 1 Księgi Samuela i 1 Księgi Kronik.

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Gdzież jest, o śmierci, zwycięstwo twoje? Gdzież jest, o śmierci, żądło twoje? A żądłem śmierci jest grzech, a mocą grzechu jest zakon; Ale Bogu niech będą dzięki, który nam daje zwycięstwo przez Pana naszego, Jezusa Chrystusa. A tak, bracia moi mili, bądźcie stali, niewzruszeni, zawsze pełni zapału do pracy dla Pana, wiedząc, że trud wasz nie jest daremny w Panu.
I Kor 15:55-58


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić