Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
25:2
De filiis Asaph : Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph : sub manu Asaph prophetantis juxta regem.
25:3
Porro Idithun : filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.
25:4
Heman quoque : filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth :
25:5
omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu : deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.
25:6
Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem : Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.
25:7
Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.
25:8
Miseruntque sortes per vices suas, ex quo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus.
25:9
Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoli, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim.
25:10
Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:11
Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:12
Quinta Nathani, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:13
Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:14
Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:15
Octava Jesai, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:16
Nona Mathani, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:17
Decima Semei, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:18
Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:19
Duodecima Hasabi, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:20
Tertiadecima Subal, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:21
Quartadecima Mathathi, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:22
Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:23
Sextadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:24
Septimadecima Jesbacass, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:25
Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:26
Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:27
Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:28
Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:29
Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:30
Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim.
25:31
Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.
Link do wersetu
Przy pomocy poniższego formularza możesz wygenerować link odnośnika do tej strony. Można także wygenerować nim kod HTML odnośnika.
A gdy was wodzić będą do synagog i do urzędów, i do władz, nie troszczcie się, jak się bronić i co mówić będziecie. Łuk 12:11
W Chrystusie
Ty więc, synu mój, wzmacniaj się w łasce, która jest w Chrystusie Jezusie... II Tym 2:1
Kim jesteś i co masz w Chrystusie.
Czy wiesz że?
Prorok Izajasz miał żonę o której wiemy tylko tyle że Biblia wspomina ją jako "prorokini" (Iz 8:3). Izajasz miał z nią przynajmniej 2 synów: Maher Szalal-Chasz Baz (Iz 8:3) i Szeariaszubem (Iz 7:3).
Fakty i ciekawostki Biblijne.
Obietnice Boże
Pan jest opoką moją i twierdzą moją, i wybawicielem moim, Bóg skałą moją, jemu ufam, Tarczą moją, rogiem zbawienia mojego, schronieniem moim i ucieczką moją, Wybawicielem moim, który mnie od przemocy wybawia. II Sam 22:2-3
"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."