„Tedy król z drzewa algumim sprawił schody w domu Pańskim i w pałacu królewskim, przytym arfy i gęśle śpiewakom, jakich przed tym nie widano w ziemi judzkiej.”
Tytuł oryginalny Epistola B. Pauli Apostoli ad Thessalonicenses Prima
5:1
De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.
5:2
Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :
5:3
cum enim dixerint, Pax et securitas : tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
5:4
Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat :
5:5
omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.
5:6
Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
5:7
Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
5:8
Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :
5:9
quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
5:10
qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
5:11
Propter quod consolamini invicem, et dificate alterutrum, sicut et facitis.
5:12
Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et prsunt vobis in Domino, et monent vos,
5:13
ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.
5:14
Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
5:15
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
5:16
Semper gaudete.
5:17
Sine intermissione orate.
5:18
In omnibus gratias agite : hc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
5:19
Spiritum nolite extinguere.
5:20
Prophetias nolite spernere.
5:21
Omnia autem probate : quod bonum est tenete.
5:22
Ab omni specie mala abstinete vos.
5:23
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.
5:24
Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.
5:25
Fratres, orate pro nobis.
5:26
Salutate fratres omnes in osculo sancto.
5:27
Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hc omnibus sanctis fratribus.
5:28
Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.
Link do wersetu
Przy pomocy poniższego formularza możesz wygenerować link odnośnika do tej strony. Można także wygenerować nim kod HTML odnośnika.