Clementine Vulgate
Księga: List do Kolosan 1:1
Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Colossenses
Epistola B. Pauli Apostoli ad Colossenses
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes :
quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,
Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali :
ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei :
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
quoniam in ipso condita sunt universa in clis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :
Et ipse est caput corporis Ecclesi, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :
et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive qu in terris, sive qu in clis sunt.
nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :
si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prdicatum est in universa creatura, qu sub clo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea qu desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia :
cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, qu data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei :
mysterium, quod absconditum fuit a sculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,
quibus voluit Deus notas facere divitias glori sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes glori,
quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu :