„Dziękujemy Bogu i Ojcu Pana naszego Jezusa Chrystusa, zawsze modląc się za was,”

Biblia Gdańska (1881): Kolosensów 1,3

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 5:1

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
5:1
Factum est autem, cum turb irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
5:2
Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
5:3
Ascendens autem in unam navim, qu erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
5:4
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
5:5
Et respondens Simon, dixit illi : Prceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.
5:6
Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.
5:7
Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.
5:8
Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
5:9
Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :
5:10
similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedi, qui erunt socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.
5:11
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
5:12
Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
5:13
Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
5:14
Et ipse prcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut prcepit Moyses, in testimonium illis.
5:15
Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turb mult ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
5:16
Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.
5:17
Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisi sedentes, et legis doctores, qui venerunt ex omni castello Galil, et Jud, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos.
5:18
Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et qurebant eum inferre, et ponere ante eum.
5:19
Et non invenientes qua parte illum inferrent pr turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.
5:20
Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.
5:21
Et cperunt cogitare scrib et pharisi, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
5:22
Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?
5:23
Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ?
5:24
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
5:25
Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum.
5:26
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.
5:27
Et post hc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me.
5:28
Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
5:29
Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
5:30
Et murmurabant pharisi et scrib eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?
5:31
Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
5:32
Non veni vocare justos, sed peccatores ad pnitentiam.
5:33
At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisorum : tui autem edunt et bibunt ?
5:34
Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?
5:35
Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.
5:36
Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
5:37
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt :
5:38
sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
5:39
Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

A gdy was wydadzą, nie troszczcie się, jak i co macie mówić; albowiem będzie wam dane w tej godzinie, co macie mówić.
Mat 10:19

W Chrystusie

Aby każdy, kto w niego wierzy nie zginął, ale miał życie wieczne.
NBG Jan 3:15

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Troje ludzi zabiło lwa w Biblii: (Samson: Sdz 14:5-9, Dawid: I Sam 17:34-36 i Benaja: II Sam 23:20, I Kron 11:22).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Aby błogosławieństwo Abrahamowe przeszło na pogan w Jezusie Chrystusie, my zaś, abyśmy obiecanego Ducha otrzymali przez wiarę.
Gal 3:14


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić