Clementine Vulgate
Księga Izajasza 25:1

Prophetia Isaiæ
[Domine, Deus meus es tu ;exaltabo te, et confitebor nomini tuo :quoniam fecisti mirabilia,cogitationes antiquas fideles. Amen.
Quia posuisti civitatem in tumulum,urbem fortem in ruinam, domum alienorum :ut non sit civitas,et in sempiternum non dificetur.
quia factus es fortitudo pauperi,fortitudo egeno in tribulatione sua,spes a turbine,umbraculum ab stu ;spiritus enim robustorumquasi turbo impellens parietem.
Sicut stus in siti,tumultum alienorum humiliabis ;et quasi calore sub nube torrente,propaginem fortium marcescere facies.
Et faciet Dominus exercituumomnibus populis in monte hocconvivium pinguium,convivium vindemi,pinguium medullatorum,vindemi defcat.
Et prcipitabit in monte istofaciem vinculi colligati super omnes populos,et telam quam orditus est super omnes nationes.
Prcipitabit mortem in sempiternum ;et auferet Dominus Deuslacrimam ab omni facie,et opprobrium populi sui auferetde universa terra :quia Dominus locutus est.]
[Et dicet in die illa :Ecce Deus noster iste ;exspectavimus eum, et salvabit nos ;iste Dominus, sustinuimus eum :exsultabimus, et ltabimur in salutari ejus.
Quia requiescet manus Dominiin monte isto ;et triturabitur Moab sub eo,sicuti teruntur pale in plaustro.
Et extendet manus suas sub eosicut extendit natans ad natandum ;et humiliabit gloriam ejuscum allisione manuum ejus.
Et munimenta sublimium murorum tuorumconcident, et humiliabuntur,et detrahentur in terram usque ad pulverem.]