Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Kronik 4:22

Liber Secundus Paralipomenon
Fecit quoque altare neum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum : quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus.
Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis qudam extrinsecus clatur, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles :
et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem : porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, oritentem, habentes mare superpositum : posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii : capiebatque tria millia metretas.
Fecit quoque conchas decem : et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia qu in holocaustum oblaturi erant : porro in mari sacerdotes lavabantur.
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri : et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
Necnon et mensas decem : et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris : phialas quoque aureas centum.
hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi qudam retiacula, qu capita tegerent super epistylia.
Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, qu protegerent epistylia, et capita columnarum.
et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex re mundissimo.
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis :
Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia clavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum : et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.