Clementine Vulgate
Księga Sędziów 1:19
Tytuł oryginalny
Liber Judicum
Liber Judicum
Post mortem Josue, consuluerunt filii Isral Dominum, dicentes : Quis ascendet ante nos contra Chananum, et erit dux belli ?
Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon.
Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananum ac Pherezum in manus eorum : et percusserunt in Bezec decem millia virorum.
Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananum et Pherezum.
Dixitque Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias : sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est.
Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem.
Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus.
Pergensque Judas contra Chananum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai :
atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem.
Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Qu cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb : Quid habes ?
At illa respondit : Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi : da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.
Filii autem Cini cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.
Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema.
Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.
Jebusum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin : habitavitque Jebusus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in prsentem diem.
viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam.
Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii : hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt.
Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et dificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam : qu ita appellatur usque in prsentem diem.
Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, cpitque Chananus habitare cum eis.
Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol : sed habitavit Chananus in medio ejus, factusque est ei tributarius.
Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob :
Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath : et habitavit inter Chananum habitatorem terr, fueruntque ei Bethsamit et Bethanit tributarii.
habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius.