„Albowiem do odpocznienia wchodzimy my, którzy uwierzyliśmy, zgodnie z tym, jak powiedział: Jak przysiągłem w gniewie moim: Nie wejdą do mego odpocznienia, chociaż dzieła jego od założenia świata były dokonane.”

Biblia Warszawska: List do Hebrajczyków 4,3

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 42:26

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
42:1
Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in gypto, dixit filiis suis : Quare negligitis ?
42:2
audivi quod triticum venundetur in gypto : descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.
42:3
Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in gypto,
42:4
Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne forte in itinere quidquam patiatur mali :
42:5
ingressi sunt terram gypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
42:6
Et Joseph erat princeps in terra gypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
42:7
et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
42:8
Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
42:9
Recordatusque somniorum, qu aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terr venistis.
42:10
Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
42:11
Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
42:12
Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terr hujus considerare venistis.
42:13
At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super.
42:14
Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.
42:15
Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
42:16
Mittite ex vobis unum, et adducat eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur qu dixistis utrum vera an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
42:17
Tradidit ergo illos custodi tribus diebus.
42:18
Die autem tertio eductis de carcere, ait : Facite qu dixi, et vivetis : Deum enim timeo.
42:19
Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta qu emistis, in domos vestras,
42:20
et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,
42:21
et locuti sunt ad invicem : Merito hc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam anim illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio.
42:22
E quibus unus Ruben, ait : Numquid non dixi vobis : Nolite peccare in puerum : et non audistis me ? en sanguis ejus exquiritur.
42:23
Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
42:24
Avertitque se parumper, et flevit : et reversus locutus est ad eos.
42:25
Tollensque Simeon, et ligans illis prsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam : qui fecerunt ita.
42:26
At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
42:27
Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,
42:28
dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ?
42:29
Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia qu accidissent sibi, dicentes :
42:30
Locutus est nobis dominus terr dure, et putavit nos exploratores esse provinci.
42:31
Cui respondimus : Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.
42:32
Duodecim fratres uno patre geniti sumus : unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
42:33
Qui ait nobis : Sic probabo quod pacifici sitis : fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,
42:34
fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps qu vultis, emendi habeatis licentiam.
42:35
His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,
42:36
dixit pater Jacob : Absque liberis me esse fecistis : Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis : in me hc omnia mala reciderunt.
42:37
Cui respondit Ruben : Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.
42:38
At ille : Non descendet, inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit : si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Usprawiedliwieni tedy z wiary, pokój mamy z Bogiem przez Pana naszego, Jezusa Chrystusa,
Rzym 5:1

W Chrystusie

Z Chrystusem jestem ukrzyżowany; żyję więc już nie ja, ale żyje we mnie Chrystus; a obecne życie moje w ciele jest życiem w wierze w Syna Bożego, który mnie umiłował i wydał samego siebie za mnie.
Gal 2:20

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Biblia mówi nam o tym że tylko Józef został pochowany w "trumnie" (I Mojż 50:26).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Byłem głupi i nierozumny, Byłem jak zwierzę przed tobą. Bo przecież jam zawsze z tobą; Tyś ujął prawą rękę moją. Prowadzisz mnie według rady swojej, A potem przyjmiesz mnie do chwały.
Ps 73:22-24


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić