„A wiele starców, z kapłanów, i z Lewitów, i z przedniejszych domów ojcowskich, którzy widzieli dom pierwszy, gdy zakładano ten dom przed oczyma ich, płakali głosem wielkim, a zasię wiele ich krzyczało, z radością wynosząc głosy;”

Biblia Gdańska (1632): Ezdraszowa 3,12

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Łukasza 1:6

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Lucam
1:1
Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, qu in nobis complet sunt, rerum :
1:2
sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :
1:3
visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
1:4
ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
1:5
Fuit in diebus Herodis, regis Jud, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
1:6
Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
1:7
Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
1:8
Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis su ante Deum,
1:9
secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :
1:10
et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
1:11
Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
1:12
Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
1:13
Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :
1:14
et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :
1:15
erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris su :
1:16
et multos filiorum Isral convertet ad Dominum Deum ipsorum :
1:17
et ipse prcedet ante illum in spiritu et virtute Eli : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
1:18
Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
1:19
Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et hc tibi evangelizare.
1:20
Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, qu implebuntur in tempore suo.
1:21
Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
1:22
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
1:23
Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :
1:24
post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :
1:25
Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
1:26
In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galil, cui nomen Nazareth,
1:27
ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.
1:28
Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.
1:29
Qu cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
1:30
Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.
1:31
Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :
1:32
hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in ternum,
1:33
et regni ejus non erit finis.
1:34
Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?
1:35
Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
1:36
Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, qu vocatur sterilis :
1:37
quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
1:38
Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
1:39
Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :
1:40
et intravit in domum Zachari, et salutavit Elisabeth.
1:41
Et factum est, ut audivit salutationem Mari Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :
1:42
et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
1:43
Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?
1:44
Ecce enim ut facta est vox salutationis tu in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
1:45
Et beata, qu credidisti, quoniam perficientur ea, qu dicta sunt tibi a Domino.
1:46
Et ait Maria : [Magnificat anima mea Dominum :
1:47
et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
1:48
Quia respexit humilitatem ancill su :ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
1:49
quia fecit mihi magna qui potens est :et sanctum nomen ejus,
1:50
et misericordia ejus a progenie in progeniestimentibus eum.
1:51
Fecit potentiam in brachio suo :dispersit superbos mente cordis sui.
1:52
Deposuit potentes de sede,et exaltavit humiles.
1:53
Esurientes implevit bonis :et divites dimisit inanes.
1:54
Suscepit Isral puerum suum,recordatus misericordi su :
1:55
sicut locutus est ad patres nostros,Abraham et semini ejus in scula.]
1:56
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
1:57
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
1:58
Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
1:59
Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
1:60
Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
1:61
Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
1:62
Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
1:63
Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
1:64
Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
1:65
Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Jud divulgabantur omnia verba hc :
1:66
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.
1:67
Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :
1:68
[Benedictus Dominus Deus Isral,quia visitavit, et fecit redemptionem plebis su :
1:69
et erexit cornu salutis nobisin domo David pueri sui,
1:70
sicut locutum est per os sanctorum,qui a sculo sunt, prophetarum ejus :
1:71
salutem ex inimicis nostris,et de manu omnium qui oderunt nos :
1:72
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris :et memorari testamenti sui sancti :
1:73
jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum,daturum se nobis
1:74
ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,serviamus illi
1:75
in sanctitate et justitia coram ipso,omnibus diebus nostris.
1:76
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis :pribis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
1:77
ad dandam scientiam salutis plebi ejusin remissionem peccatorum eorum
1:78
per viscera misericordi Dei nostri,in quibus visitavit nos, oriens ex alto :
1:79
illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent :ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.]
1:80
Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis su ad Isral.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

I powie do nich: Słuchaj Izraelu! Ruszacie dziś do walki przeciwko waszym nieprzyjaciołom. Niechaj nie upada wasze serce, Nie bójcie się, nie trwóżcie się i nie lękajcie się ich,
V Mojż 20:3

W Chrystusie

A wiemy, że Bóg współdziała we wszystkim ku dobremu z tymi, którzy Boga miłują, to jest z tymi, którzy według postanowienia jego są powołani.
Rzym 8:28

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Pierwszym pytaniem wypowiedzianym w Biblii przez Boga było "Gdzie jesteś?". Bóg wypowiedział je do Adama (I Mojż 3:9).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A nadzieja nasza co do was jest mocna, gdyż wiemy, iż jako w cierpieniach udział macie, tak i w pociesze.
II Kor 1:7


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić