„Gdyż daliśmy wam poznać moc i przyjście naszego Pana Jezusa Chrystusa, nie podążając za zręcznie wymyślonymi baśniami, ale jako naoczni świadkowie jego wielkości.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: II List Piotra 1,16

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 18:36

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Joannem
18:1
Hc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.
18:2
Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum : quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
18:3
Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.
18:4
Jesus itaque sciens omnia qu ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem quritis ?
18:5
Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.
18:6
Ut ergo dixit eis : Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
18:7
Iterum ergo interrogavit eos : Quem quritis ? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.
18:8
Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum : si ergo me quritis, sinite hos abire.
18:9
Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
18:10
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum : et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
18:11
Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ?
18:12
Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.
18:13
Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiph, qui erat pontifex anni illius.
18:14
Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judis : Quia expedit unum hominem mori pro populo.
18:15
Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.
18:16
Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiari : et introduxit Petrum.
18:17
Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? Dicit ille : Non sum.
18:18
Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se : erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
18:19
Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.
18:20
Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
18:21
Quid me interrogas ? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt qu dixerim ego.
18:22
Hc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes pontifici ?
18:23
Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me cdis ?
18:24
Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
18:25
Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis ejus es ? Negavit ille, et dixit : Non sum.
18:26
Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo ?
18:27
Iterum ergo negavit Petrus : et statim gallus cantavit.
18:28
Adducunt ergo Jesum a Caipha in prtorium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in prtorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.
18:29
Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ?
18:30
Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
18:31
Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judi : Nobis non licet interficere quemquam.
18:32
Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.
18:33
Introivit ergo iterum in prtorium Pilatus : et vocavit Jesum, et dixit ei : Tu es rex Judorum ?
18:34
Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me ?
18:35
Respondit Pilatus : Numquid ego Judus sum ? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti ?
18:36
Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judis : nunc autem regnum meum non est hinc.
18:37
Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
18:38
Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam.
18:39
Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Judorum ?
18:40
Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Mówcie do zaniepokojonych w sercu: Bądźcie mocni, Nie bójcie się! Oto wasz Bóg! Nadchodzi pomsta, odpłata Boża! Sam on przychodzi i wybawi was!
Iz 35:4

W Chrystusie

W nim mamy odkupienie przez krew jego, odpuszczenie grzechów, według bogactwa łaski jego,
Efez 1:7

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Miriam, siostra Aarona umarła w Kadesz (IV Mojż 20:1).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

I już nie będą siebie nawzajem pouczać, mówiąc: Poznajcie Pana! Gdyż wszyscy oni znać mnie będą, od najmłodszego do najstarszego z nich - mówi Pan - odpuszczę bowiem ich winę, a ich grzechu nigdy nie wspomnę.
Jer 31:34


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić