Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 2:3
Tytuł oryginalny
Liber Exodus
Liber Exodus
Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice : posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto rip fluminis,
Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine : et puell ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Qu cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis : et allatam
aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait : De infantibus Hebrorum est hic.
Cui soror pueri : Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebram, qu nutrire posset infantulum ?
Ad quam locuta filia Pharaonis : Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi : ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum : adultumque tradidit fili Pharaonis.
Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens : Quia de aqua tuli eum.
In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos : viditque afflictionem eorum, et virum gyptium percutientem quemdam de Hebris fratribus suis.
Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum gyptium abscondit sabulo.
Et egressus die altero conspexit duos Hebros rixantes : dixitque ei qui faciebat injuriam : Quare percutis proximum tuum ?
Qui respondit : Quis te constituit principem et judicem super nos ? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti gyptium ? Timuit Moyses, et ait : Quomodo palam factum est verbum istud ?
Audivitque Pharao sermonem hunc, et qurebat occidere Moysen : qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum.
Erant autem sacerdoti Madian septem fili, qu venerunt ad hauriendam aquam : et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
Supervenere pastores, et ejecerunt eas : surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.
Responderunt : Vir gyptius liberavit nos de manu pastorum : insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.
qu peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens : Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens : Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
Post multum vero tempore mortuus est rex gypti : et ingemiscentes filii Isral, propter opera vociferati sunt : ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.