Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 15:27

Liber Exodus
Tunc cecinit Moyses et filii Isral carmen hoc Domino, et dixerunt : [Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est,equum et ascensorem dejecit in mare.
Fortitudo mea, et laus mea Dominus,et factus est mihi in salutem :iste Deus meus, et glorificabo eum :Deus patris mei, et exaltabo eum.
currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare :electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
Et in multitudine glori tu deposuisti adversarios tuos :misisti iram tuam, qu devoravit eos sicut stipulam.
Et in spiritu furoris tui congregat sunt aqu :stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,dividam spolia, implebitur anima mea :evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
Quis similis tui in fortibus, Domine ?quis similis tui, magnificus in sanctitate,terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
Tunc conturbati sunt principes Edom,robustos Moab obtinuit tremor :obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :fiant immobiles quasi lapis,donec pertranseat populus tuus, Domine,donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
Introduces eos, et plantabis in monte hreditatis tu,firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine :sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tu.
Ingressus est enim eques Pharaocum curribus et equitibus ejus in mare :et reduxit super eos Dominusaquas maris :filii autem Isral ambulaverunt per siccum in medio ejus.]
Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
quibus prcinebat, dicens : [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est :equum et ascensorem ejus dejecit in mare.]
Tulit autem Moyses Isral de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amar : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem vers sunt : ibi constituit ei prcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,
dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia prcepta illius, cunctum languorem, quem posui in gypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.
Venerunt autem in Elim filii Isral, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palm : et castrametati sunt juxta aquas.