Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 26:4

Liber Genesis
Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, qu acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palstinorum in Gerara.
et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terr,
eo quod obedierit Abraham voci me, et custodierit prcepta et mandata mea, et cremonias legesque servaverit.
Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.
Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur mentitus es eam sororem tuam esse ? Respondit : Timui ne morerer propter eam.
Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Prcepitque omni populo, dicens :
Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :
habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et famili plurimum. Ob hoc invidentes ei Palstini,
omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :
in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
Sed et ibi jurgium fuit pastorum Gerar adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
Itaque dificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, prcepitque servis suis ut foderunt puteum.
Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phico, dux militum,
Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fdus,
ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te lderet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.
Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in prsentem diem.
Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci :