„Ale ciebie wybawię onegoż dnia, mówi Pan, i nie będziesz podany w rękę mężów, których się ty oblicza boisz.”

Biblia Gdańska: Jeremijasz 39,17

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 25:1

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
25:1
Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :
25:2
qu peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.
25:3
Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
25:4
At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Cetur.
25:5
Deditque Abraham cuncta qu possederat, Isaac :
25:6
filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
25:7
Fuerunt autem dies vit Abrah, centum septuaginta quinque anni.
25:8
Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectque tatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.
25:9
Et sepelierunt eum Isaac et Ismal filii sui in spelunca duplici, qu sita est in agro Ephron filii Seor Hethi, e regione Mambre,
25:10
quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.
25:11
Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
25:12
H sunt generationes Ismal filii Abrah, quem peperit ei Agar gyptia, famula Sar : et
25:13
hc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismalis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
25:14
Masma quoque, et Duma, et Massa,
25:15
Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.
25:16
Isti sunt filii Ismalis : et hc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
25:17
Et facti sunt anni vit Ismalis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
25:18
Habitavit autem ab Hevila usque Sur, qu respicit gyptum intrountibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.
25:19
H quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :
25:20
qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
25:21
Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebecc.
25:22
Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; qu ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.
25:23
Qui respondens ait : [Du gentes sunt in utero tuo,et duo populi ex ventre tuo dividentur,populusque populum superabit,et major serviet minori.]
25:24
Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
25:25
Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.
25:26
Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
25:27
Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
25:28
Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.
25:29
Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
25:30
ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
25:31
Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.
25:32
Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?
25:33
Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.
25:34
Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Wtedy odezwał się anioł Pański do Eliasza: Zejdź z nim, Nie bój się go. Podniósł się więc i zszedł z nim do króla,
II Król 1:15

W Chrystusie

Teraz pojednał w jego ziemskim ciele przez śmierć, aby was stawić przed obliczem swoim jako świętych i niepokalanych, i nienagannych,
Kol 1:22

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Jest tylko jedno miejsce w Biblii które opisuje nam że Jezus spał. Jest to fragment opisujący Jezusa gdy ten śpi podczas burzy (Mat 8,23-27, Mar 4,35-41, Łuk 8,22-25).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić