„które są cieniem rzeczy przyszłych, a ciało Chrystusowo.”

Biblia Jakuba Wujka: List do Kolosan 2,17

Clementine Vulgate
Księga Ezechiela 24:8

Tytuł oryginalny
Prophetia Ezechielis
24:1
Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :
24:2
Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.
24:3
Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.
24:4
Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.
24:5
Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.
24:6
Propterea hc dicit Dominus Deus : V civitati sanguinum, oll cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.
24:7
Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum : non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere.
24:8
Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.
24:9
Propterea hc dicit Dominus Deus : V civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !
24:10
Congere ossa, qu igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.
24:11
Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat s ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.
24:12
Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.
24:13
Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
24:14
Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.
24:15
Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
24:16
Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrim tu.
24:17
Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
24:18
Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut prceperat mihi.
24:19
Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent qu tu facis ?
24:20
Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :
24:21
Loquere domui Isral : Hc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri et fili vestr quas reliquistis, gladio cadent.
24:22
Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :
24:23
coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
24:24
Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia qu fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.
24:25
Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt anim eorum, filios et filias eorum :
24:26
in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :
24:27
in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Słuchajcie mnie, wy, którzy znacie sprawiedliwość, ty, ludu, w którego sercu jest zakon! Nie bójcie się lżenia ludzi i nie lękajcie się ich pośmiewiska,
Iz 51:7

W Chrystusie

I znaleźć się w nim, nie mając własnej sprawiedliwości, opartej na zakonie, lecz tę, która się wywodzi z wiary w Chrystusa, sprawiedliwość z Boga, na podstawie wiary ...
Filipian 3:9

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Nowa ziemia nie będzie miała żadnych mórz (Obj 21,1).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A Bóg mój zaspokoi wszelką potrzebę waszą według bogactwa swego w chwale, w Chrystusie Jezusie.
Fil 4:19


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić