Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 5:47

Evangelium secundum Matthæum
Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,
Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :
gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in clis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Vos estis sal terr. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
neque accedunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in clis est.
Amen quippe dico vobis, donec transeat clum et terra, jota unum aut unus apex non prteribit a lege, donec omnia fiant.
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno clorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno clorum.
Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum, et pharisorum, non intrabitis in regnum clorum.
Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehenn ignis.
Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te :
relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum.
Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.
Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mchatus est eam in corde suo.
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totus corpus tuum mittatur in gehennam.
Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.
neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :
Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, prbe illi et alteram :
Ego autem dico vobis : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :
ut sitis filii Patris vestri, qui in clis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.
Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?
Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?