„Będziecie przestrzegać moich szabatów i moją świątynię będziecie czcić. Ja jestem PAN.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: Księga Kapłańska 19,30

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 6:1

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
6:1
Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in clis est.
6:2
Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocrit faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
6:3
Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua :
6:4
ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
6:5
Et cum oratis, non eritis sicut hypocrit qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
6:6
Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
6:7
Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
6:8
Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
6:9
Sic ergo vos orabitis : [Pater noster, qui es in clis,sanctificetur nomen tuum.
6:10
Adveniat regnum tuum ;fiat voluntas tua, sicut in clo et in terra.
6:11
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
6:12
et dimitte nobis debita nostra,sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
6:13
Et ne nos inducas in tentationem,sed libera nos a malo. Amen.]
6:14
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester clestis delicta vestra.
6:15
Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
6:16
Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocrit, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
6:17
Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
6:18
ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
6:19
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi rugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur.
6:20
Thesaurizate autem vobis thesauros in clo, ubi neque rugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
6:21
Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
6:22
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
6:23
Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebr sunt : ips tenebr quant erunt ?
6:24
Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammon.
6:25
Ideo dico vobis, ne solliciti sitis anim vestr quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?
6:26
Respicite volatilia cli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester clestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?
6:27
Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?
6:28
Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.
6:29
Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
6:30
Si autem fnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modic fidei ?
6:31
Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?
6:32
hc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
6:33
Qurite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hc omnia adjicientur vobis.
6:34
Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Gdy się położysz do snu, nie będziesz się bał, a gdy zaśniesz, będziesz miał miły sen.
Przyp 3:24

W Chrystusie

A jeśli dziećmi, to i dziedzicami, dziedzicami Bożymi, a współdziedzicami Chrystusa, jeśli tylko razem z nim cierpimy, abyśmy także razem z nim uwielbieni byli.
Rzym 8:17

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Salomon poślubił córkę Faraona króla Egiptu. Faraon najechał na miasto Gezer, spalił je i zabił wszystkich mieszkających w nim Kananejczyków po czym podarował je swojej córce jako prezent ślubny (I Król 9:16).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić