„Łaska naszego Pana, Jezusa Chrystusa, z wami wszystkimi. Amen.”

Nowa Biblia Gdańska: Drugi list do Tesaloniczan 3,18

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Machabejska 1:1

Tytuł oryginalny
Liber II Machabæorum
1:1
Fratribus qui sunt per gyptum Judis, salutem dicunt fratres qui sunt in Jerosolymis Judi, et qui in regione Jud, et pacem bonam.
1:2
Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium :
1:3
et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem, corde magno et animo volenti.
1:4
Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in prceptis suis, et faciat pacem.
1:5
Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo.
1:6
Et nunc hic sumus orantes pro vobis.
1:7
Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judi scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra, et a regno.
1:8
Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem : et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes.
1:9
Et nunc frequentate dies scenopegi mensis Casleu.
1:10
Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Jerosolymis et in Juda, senatusque et Judas, Aristobolo magistro Ptolemi regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in gypto sunt Judis, salutem et sanitatem.
1:11
De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus.
1:12
Ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos et sanctam civitatem.
1:13
Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Nane, consilio deceptus sacerdotum Nane.
1:14
Etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
1:15
Cumque proposuissent eas sacerdotes Nane, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum,
1:16
cum intrasset Antiochus : apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem et eos qui cum eo erant : et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras projecerunt.
1:17
Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios.
1:18
Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis : ut et vos quoque agatis diem scenopegi, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias dificato templo et altari obtulit sacrificia.
1:19
Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
1:20
Cum autem prterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant, misit ad requirendum ignem : et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam.
1:21
Et jussit eos haurire, et afferre sibi : et sacrificia qu imposita erant, jussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua : et ligna, et qu erant superposita.
1:22
Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
1:23
Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Jonatha inchoante, ceteris autem respondentibus.
1:24
Et Nehemi erat oratio hunc habens modum : Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex,
1:25
solus prstans, solus justus et omnipotens et ternus, qui liberas Isral de omni malo ; qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos :
1:26
accipe sacrificium pro universo populo tuo Isral, et custodi partem tuam, et sanctifica.
1:27
Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
1:28
Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia.
1:29
Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.
1:30
Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium.
1:31
Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi.
1:32
Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est : sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est.
1:33
Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderent hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia.
1:34
Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat :
1:35
et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera : et accipiens manu sua, tribuebat eis.
1:36
Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio : vocatur autem apud plures Nephi.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Powiadam zaś wam, przyjaciołom moim, Nie bójcie się tych, którzy zabijają ciało, a potem nie mają już nic do zrobienia.
Łuk 12:4

W Chrystusie

Bo któż poznał myśl Pana? Któż może go pouczać? Ale my jesteśmy myśli Chrystusowej.
I Kor 2:16

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Po tym jak Jezus został "aresztowany" w Ogrodzie Getsemani wszyscy jego uczniowie "opuścili go i uciekli" (Mat 26:56, Mar 14:50). Jan i Piotr wrócili (Jan 18:15-16), ale Piotr zaparł się Go (Mat 26:69-75, Mar 14:66-72). Tylko Jan był przy Jego ukrzyżowaniu (Jan 19:26-27).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić