„A czyniąc prawdę w miłości, żebyśmy rośli w nim we wszytkim, który jest głowa: Chrystus -”

Biblia Jakuba Wujka: List do Efezjan 4,15

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 10:38

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
10:1
Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
10:2
Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus,
10:3
Jacobus Zebedi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomus, Thomas, et Matthus publicanus, Jacobus Alphi, et Thaddus,
10:4
Simon Chananus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.
10:5
Hos duodecim misit Jesus, prcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :
10:6
sed potius ite ad oves qu perierunt domus Isral.
10:7
Euntes autem prdicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum clorum.
10:8
Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dmones ejicite : gratis accepistis, gratis date.
10:9
Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :
10:10
non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo.
10:11
In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.
10:12
Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.
10:13
Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
10:14
Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
10:15
Amen dico vobis : Tolerabilius erit terr Sodomorum et Gomorrhorum in die judicii, quam illi civitati.
10:16
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columb.
10:17
Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos :
10:18
et ad prsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
10:19
Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini :
10:20
non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
10:21
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient :
10:22
et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
10:23
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Isral, donec veniat Filius hominis.
10:24
Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum :
10:25
sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ?
10:26
Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur.
10:27
Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prdicate super tecta.
10:28
Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
10:29
Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
10:30
Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
10:31
Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.
10:32
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in clis est.
10:33
Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in clis est.
10:34
Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium :
10:35
veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam :
10:36
et inimici hominis, domestici ejus.
10:37
Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
10:38
Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
10:39
Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animan suam propter me, inveniet eam.
10:40
Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit.
10:41
Qui recipit prophetam in nomine prophet, mercedem prophet accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
10:42
Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aqu frigid tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Oto Pan, twój Bóg, dał ci tę ziemię. Wejdź do niej i weź ją w posiadanie, jak ci powiedział Pan, Bóg twoich ojców! Nie bój się i Nie lękaj się!
V Mojż 1:21

W Chrystusie

Wiedząc to, że nasz stary człowiek został wespół z nim ukrzyżowany, aby grzeszne ciało zostało unicestwione, byśmy już nadal nie służyli grzechowi;
Rzym 6:6

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Biblii możemy znaleźć fałszywego proroka o imieniu "Bar-Jezus" (Dz 13:6).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A wierny jest Pan, który was utwierdzi i strzec będzie od złego. Co zaś do was, to mamy ufność w Panu, że to, co wam rozkazujemy, czynicie i czynić będziecie.
II Tes 3:3-4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić