Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Marka 5:3

Evangelium secundum Marcum
quoniam spe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :
et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex prcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :
et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a dmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et san mentis, et timuerunt.
Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dmonium habuerat, et de porcis.
et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :
Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem qu exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?
Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagago, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?
Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puell, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
Et tenens manum puell, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.