Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Marka 16:2

Evangelium secundum Marcum
Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
Et intrountes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia prcedit vos in Galilam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
At ill exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.
Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
Signa autem eos qui crediderint, hc sequentur : in nomine meo dmonia ejicient : linguis loquentur novis :
serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super gros manus imponent, et bene habebunt.
Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in clum, et sedet a dextris Dei.
Illi autem profecti prdicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.