„A na to wszystko przyobleczcie miłość, która jest więzią doskonałości.”

Biblia Przekład Toruński: List do Kolosan 3,14

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Marka 15:1

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Marcum
15:1
Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
15:2
Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.
15:3
Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
15:4
Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.
15:5
Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
15:6
Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
15:7
Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
15:8
Et cum ascendisset turba, cpit rogare, sicut semper faciebat illis.
15:9
Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judorum ?
15:10
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
15:11
Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
15:12
Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judorum ?
15:13
At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.
15:14
Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
15:15
Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis csum, ut crucifigeretur.
15:16
Milites autem duxerunt eum in atrium prtorii, et convocant totam cohortem,
15:17
et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
15:18
Et cperunt salutare eum : Ave rex Judorum.
15:19
Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
15:20
Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.
15:21
Et angariaverunt prtereuntem quempiam, Simonem Cyrenum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
15:22
Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvari locus.
15:23
Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.
15:24
Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
15:25
Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.
15:26
Et erat titulus caus ejus inscriptus : Rex Judorum.
15:27
Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
15:28
Et impleta est Scriptura, qu dicit : Et cum iniquis reputatus est.
15:29
Et prtereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus redificas :
15:30
salvum fac temetipsum descendens de cruce.
15:31
Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
15:32
Christus rex Isral descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
15:33
Et facta hora sexta, tenebr fact sunt per totam terram usque in horam nonam.
15:34
Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
15:35
Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.
15:36
Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
15:37
Jesus autem emissa voce magna expiravit.
15:38
Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
15:39
Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.
15:40
Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :
15:41
et cum esset in Galila, sequebantur eum, et ministrabant ei, et ali mult, qu simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
15:42
Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),
15:43
venit Joseph ab Arimatha nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
15:44
Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
15:45
Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
15:46
Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
15:47
Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Rzekł do nich Izajasz: Tak powiedzcie waszemu panu: Tak mówi Pan: Nie bój się tych słów, które słyszałeś, a którymi mnie lżyli pachołcy króla asyryjskiego!
Iz 37:6

W Chrystusie

Z Chrystusem jestem ukrzyżowany; żyję więc już nie ja, ale żyje we mnie Chrystus; a obecne życie moje w ciele jest życiem w wierze w Syna Bożego, który mnie umiłował i wydał samego siebie za mnie.
Gal 2:20

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Faraon rozkazał utopić każdego nowo narodzonego chłopczyka Izraelitę w Nilu. (II Mojż 1:22). Wiele wiele lat później Egipska armia Faraona także utonęła gdy zakryły ich wody podczas próby przejścia przez Morze Czerwone (II Mojż 14:26-28)

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Którzy mocą Bożą strzeżeni jesteście przez wiarę w zbawienie, przygotowane do objawienia się w czasie ostatecznym.
I Piotr 1:5


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić