Clementine Vulgate
Księga: 2 List do Tymoteusza 2:15

Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Secunda
et qu audisti a me per multos testes, hc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, qu est in Christo Jesu, cum gloria clesti.
Hc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et qudam quidem in honorem, qudam autem in contumeliam.
Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pnitentiam ad cognoscendam veritatem,