Clementine Vulgate
Księga: List do Efezjan 4:30

Epistola B. Pauli Apostoli ad Ephesios
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,
donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram tatis plenitudinis Christi :
ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrin in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in dificationem sui in caritate.
Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, qu est in illis, propter ccitatem cordis ipsorum,
qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudiciti, in operationem immunditi omnis in avaritiam.
deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.
qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad dificationem fidei ut det gratiam audientibus.
Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.