„Miłosierdzie, pokój i miłość niech się wam pomnożą.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: List Judy 1,2

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: List do Efezjan 4:27

Tytuł oryginalny
Epistola B. Pauli Apostoli ad Ephesios
4:1
Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
4:2
cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
4:3
solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
4:4
Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestr.
4:5
Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
4:6
Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
4:7
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
4:8
Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.
4:9
Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terr ?
4:10
Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes clos, ut impleret omnia.
4:11
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,
4:12
ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in dificationem corporis Christi :
4:13
donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram tatis plenitudinis Christi :
4:14
ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrin in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
4:15
Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :
4:16
ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in dificationem sui in caritate.
4:17
Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
4:18
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, qu est in illis, propter ccitatem cordis ipsorum,
4:19
qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudiciti, in operationem immunditi omnis in avaritiam.
4:20
Vos autem non ita didicistis Christum,
4:21
si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,
4:22
deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
4:23
Renovamini autem spiritu mentis vestr,
4:24
et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
4:25
Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.
4:26
Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.
4:27
Nolite locum dare diabolo :
4:28
qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
4:29
Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad dificationem fidei ut det gratiam audientibus.
4:30
Et nolite constristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.
4:31
Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
4:32
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Temu, którego umysł jest stały, zachowujesz pokój, pokój mówię; bo tobie zaufał.
Iz 26:3

W Chrystusie

W którym wspólnie jesteście budowani na siedzibę Boga w Duchu.
NBG Efez 2:22

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Starym Testamencie gdy nieczyste zwierzę wpadło do jakiegoś pojemnika musiał on być rozbity (III Mojż 11:33).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Z daleka ukazał mu się Pan: Miłością wieczną umiłowałem cię, dlatego tak długo okazywałem ci łaskę.
Jer 31:3


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić