Clementine Vulgate
Księga: List Jakuba 5:8

Epistola Catholica B. Jacobi Apostoli
Aurum et argentum vestrum ruginavit : et rugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, qu fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terr, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.
Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patienti, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per clum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.
Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesi, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini :
et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei.
Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.
Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore vi su, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.