„Wszakże muszę dziś i jutro i pojutrze odprawiać drogę: albowiem nie może być, aby miał prorok zginąć, oprócz w Jeruzalemie.”

Biblia Gdańska (1881): Łukasza 13,33

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 47:16

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
47:1
Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta qu possident, venerunt de terra Chanaan : et ecce consistunt in terra Gessen.
47:2
Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege :
47:3
quos ille interrogavit : Quid habetis operis ? Responderunt : Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
47:4
Ad peregrinandum in terra tua venimus : quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan : petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.
47:5
Dixit itaque rex ad Joseph : Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
47:6
Terra gypti in conspectu tuo est : in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
47:7
Post hc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo : qui benedicens illi,
47:8
et interrogatus ab eo : Quot sunt dies annorum vit tu ?
47:9
respondit : Dies peregrinationis me centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
47:10
Et benedicto rege, egressus est foras.
47:11
Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in gypto in optimo terr loco, Ramesses, ut prceperat Pharao.
47:12
Et alebat eos, omnemque domum patris sui, prbens cibaria singulis.
47:13
In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime gypti et Chanaan.
47:14
E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in rarium regis.
47:15
Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta gyptus ad Joseph, dicens : Da nobis panes : quare morimur coram te, deficiente pecunia ?
47:16
Quibus ille respondit : Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.
47:17
Qu cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis : sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
47:18
Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
47:19
Cur ergo moriemur te vidente ? et nos et terra nostra tui erimus : eme nos in servitutem regiam, et prbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.
47:20
Emit igitur Joseph omnem terram gypti, vendentibus singulis possessiones suas pr magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,
47:21
et cunctos populos ejus a novissimis terminis gypti usque ad extremos fines ejus,
47:22
prter terram sacerdotum, qu a rege tradita fuerat eis : quibus et statuta cibaria ex horreis publicis prbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
47:23
Dixit ergo Joseph ad populos : En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet : accipite semina, et serite agros,
47:24
ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis : quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.
47:25
Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et lti serviemus regi.
47:26
Ex eo tempore usque in prsentem diem, in universa terra gypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, qu libera ab hac conditione fuit.
47:27
Habitavit ergo Isral in gypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam : auctusque est, et multiplicatus nimis.
47:28
Et vixit in ea decem et septem annis : factique sunt omnes dies vit illius, centum quadraginta septem annorum.
47:29
Cumque appropinquare cerneret diem mortis su, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum : Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo : et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in gypto :
47:30
sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph : Ego faciam quod jussisti.
47:31
Et ille : Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Isral Deum, conversus ad lectuli caput.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ale Jezus, usłyszawszy, co mówili, rzekł do przełożonego synagogi: Nie bój się, tylko wierz!
Mar 5:36

W Chrystusie

Albowiem współpracownikami Bożymi jesteśmy; wy rolą Bożą, budowlą Bożą jesteście.
I Kor 3:9

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Kiedy Dawid wyszedł do bitwy z Goliatem miał ze sobą swoją procę i 5 płaskich kamieni (I Sam 17:40). Goliat miał ze sobą tarczę, miecz, włócznię i oszczep (I Sam 17:41, I Sam 17:45).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Lecz on zraniony jest za występki nasze, starty za winy nasze. Ukarany został dla naszego zbawienia, a jego ranami jesteśmy uleczeni.
Iz 53:5


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić