Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 46:1

Liber Genesis
Profectusque Isral cum omnibus qu habebat, venit ad Puteum juramenti : et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit : Ecce adsum.
Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui : noli timere, descende in gyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem : Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris qu miserat Pharao ad portandum senem,
Hc sunt autem nomina filiorum Isral, qui ingressi sunt in gyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares : Hesron et Hamul.
Hi filii Li quos genuit in Mesopotamia Syri cum Dina filia sua : omnes anim filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
Filii Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria : Heber et Melchiel.
Natique sunt Joseph filii in terra gypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos : Manasses et Ephraim.
Filii Benjamin : Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
Cunct anim, qu ingress sunt cum Jacob in gyptum, et egress sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.
Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra gypti, anim du. Omnes anim domus Jacob, qu ingress sunt in gyptum, fuere septuaginta.
Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum : vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.
At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui : Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei : Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me :
et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum : pecora sua, et armenta, et omnia qu habere potuerunt, adduxerunt secum.
respondebitis : Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in prsens, et nos et patres nostri. Hc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen : quia detestantur gyptii omnes pastores ovium.