„Abowiem słyszeli je, gdy mówili inemi języki i wielbili Boga. Zatymże Piotr odpowiedział:”

Biblia Brzeska: Dzieje Apostolskie 10,46

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 45:12

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
45:1
Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde prcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutu.
45:2
Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt gyptii, omnisque domus Pharaonis.
45:3
Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
45:4
Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in gyptum.
45:5
Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in gyptum.
45:6
Biennium est enim quod cpit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.
45:7
Prmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.
45:8
Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum univers domus ejus, ac principem in omni terra gypti.
45:9
Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Hc mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum univers terr gypti : descende ad me, ne moreris,
45:10
et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tu, et armenta tua, et universa qu possides :
45:11
ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia qu possides.
45:12
En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.
45:13
Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta qu vidistis in gypto : festinate, et adducite eum ad me.
45:14
Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus.
45:15
Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post qu ausi sunt loqui ad eum.
45:16
Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.
45:17
Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,
45:18
et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona gypti, ut comedatis medullam terr.
45:19
Prcipe etiam ut tollant plaustra de terra gypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.
45:20
Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes gypti vestr erunt.
45:21
Feceruntque filii Isral ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.
45:22
Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis :
45:23
tantumdem pecuni et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis gypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
45:24
Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via.
45:25
Qui ascendentes ex gypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.
45:26
Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra gypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.
45:27
Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa qu miserat, revixit spiritus ejus,
45:28
et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Nie bójcie się; jesteście więcej warci niż wiele wróbli.
Mat 10:31

W Chrystusie

Kto zaś łączy się z Panem, jest z nim jednym duchem.
I Kor 6:17

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Prorok Izajasz miał żonę o której wiemy tylko tyle że Biblia wspomina ją jako "prorokini" (Iz 8:3). Izajasz miał z nią przynajmniej 2 synów: Maher Szalal-Chasz Baz (Iz 8:3) i Szeariaszubem (Iz 7:3).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Choćbym się znalazł w niedoli, Ty mnie zachowasz przy życiu. Przeciwko złości nieprzyjaciół moich wyciągniesz rękę, A prawica twoja wybawi mnie.
Ps 138:7


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić