„Po niej pojął Maachę, córkę Abszaloma, i ta urodziła mu Abiasza, Attaja i Zizę, i Szelomita.”

Biblia Warszawska: II Księga Kronik 11,20

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 37:17

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
37:1
Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
37:2
Et h sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Bal et Zelph uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
37:3
Isral autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.
37:4
Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
37:5
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : qu causa majoris odii seminarium fuit.
37:6
Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :
37:7
putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
37:8
Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tu ? Hc ergo causa somniorum atque sermonum, invidi et odii fomitem ministravit.
37:9
Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
37:10
Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?
37:11
Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.
37:12
Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
37:13
dixit ad eum Isral : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
37:14
Prsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :
37:15
invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid qureret.
37:16
At ille respondit : Fratres meos quro : indica mihi ubi pascant greges.
37:17
Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
37:18
Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :
37:19
et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :
37:20
venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
37:21
Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :
37:22
Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, qu est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
37:23
Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :
37:24
miseruntque eum in cisternam veterem, qu non habebat aquam.
37:25
Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismalitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in gyptum.
37:26
Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?
37:27
melius est ut venundetur Ismalitis, et manus nostr non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
37:28
Et prtereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismalitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in gyptum.
37:29
Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :
37:30
et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?
37:31
Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hdi, quem occiderant, tinxerunt :
37:32
mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.
37:33
Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
37:34
Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
37:35
Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
37:36
Madianit vendiderunt Joseph in gypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ale Jezus, usłyszawszy, co mówili, rzekł do przełożonego synagogi: Nie bój się, tylko wierz!
Mar 5:36

W Chrystusie

A bądźcie wykonawcami Słowa, a nie tylko słuchaczami, oszukującymi samych siebie.
Jak 1:22

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Zimri był królem tylko przez 7 dni po czym zabił się (I Król 16:15-18).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Kto wierzy w Syna, ma żywot wieczny, kto zaś nie słucha Syna, nie ujrzy żywota, lecz gniew Boży ciąży na nim.
Jan 3:36


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić