Clementine Vulgate
Księga Liczb 12:5

Liber Numeri
et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus
statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fderis. Cumque fuissent egressi,
descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per nigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi ?
nubes quoque recessit qu erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,
ne fiat hc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris su : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.
Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.
Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.