Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 21:1

Evangelium secundum Matthæum
Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,
dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :
et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.
[Dicite fili Sion :Ecce rex tuus venit tibimansuetus, sedens super asinam,et pullum filium subjugalis.]
Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cdebant ramos de arboribus, et sternebant in via :
turb autem, qu prcedebant, et qu sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.
Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
Videntes autem principes sacerdotum et scrib mirabilia qu fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,
et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ?
Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hc facio.
Si dixerimus, e clo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.
Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hc facio.
Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :
quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices prcedent vos in regnum Dei.
Venit enim ad vos Joannes in via justiti, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et dificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
Et agricol, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
Agricol autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hres, venite, occidamus eum, et habebimus hreditatem ejus.
Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : [Lapidem quem reprobaverunt dificantes,hic factus est in caput anguli :a Domino factum est istud,et est mirabile in oculis nostris ?]
Et cum audissent principes sacerdotum et pharisi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.