„O, jakże jesteś piękna, moja przyjaciółko, o, jakże jesteś piękna! Twoje oczy są jak oczy gołębic spoza twojej zasłony; twoje włosy jak stado kóz, które schodzą z gór Gileadu.”

Biblia Warszawska: Pieśń nad Pieśniami 4,1

Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Mateusza 12:24

Tytuł oryginalny
Evangelium secundum Matthæum
12:1
In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cperunt vellere spicas, et manducare.
12:2
Pharisi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
12:3
At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :
12:4
quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?
12:5
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?
12:6
Dico autem vobis, quia templo major est hic.
12:7
Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :
12:8
dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
12:9
Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
12:10
Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.
12:11
Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?
12:12
Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.
12:13
Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
12:14
Exeuntes autem pharisi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
12:15
Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :
12:16
et prcepit eis ne manifestum eum facerent.
12:17
Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :
12:18
[Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,in quo bene complacuit anim me.Ponam spiritum meum super eum,et judicium gentibus nuntiabit.
12:19
Non contendet, neque clamabit,neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :
12:20
arundinem quassatam non confringet,et linum fumigans non extinguet,donec ejiciat ad victoriam judicium :
12:21
et in nomine ejus gentes sperabunt.]
12:22
Tunc oblatus est ei dmonium habens, ccus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
12:23
Et stupebant omnes turb, et dicebant : Numquid hic est filius David ?
12:24
Pharisi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dmones nisi in Beelzebub principe dmoniorum.
12:25
Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
12:26
Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?
12:27
Et si ego in Beelzebub ejicio dmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
12:28
Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
12:29
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.
12:30
Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mihi, spargit.
12:31
Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
12:32
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sculo, neque in futuro.
12:33
Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
12:34
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.
12:35
Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.
12:36
Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
12:37
Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
12:38
Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.
12:39
Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum qurit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jon prophet.
12:40
Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terr tribus diebus et tribus noctibus.
12:41
Viri Ninivit surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pnitentiam egerunt in prdicatione Jon. Et ecce plus quam Jonas hic.
12:42
Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terr audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
12:43
Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, qurens requiem, et non invenit.
12:44
Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
12:45
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessim.
12:46
Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foras, qurentes loqui ei.
12:47
Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant qurentes te.
12:48
At ipse respondens dicenti sibi, ait : Qu est mater mea, et qui sunt fratres mei ?
12:49
Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.
12:50
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in clis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Usprawiedliwieni tedy z wiary, pokój mamy z Bogiem przez Pana naszego, Jezusa Chrystusa,
Rzym 5:1

W Chrystusie

Złodziej przychodzi tylko po to, by kraść, zarzynać i wytracać. Ja przyszedłem, aby miały życie i obfitowały.
Jan 10:10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

W Ewangelii Mateusza możemy znaleźć "Błogosławieństwa" (Mat 5:3-12). Słowo "błogosławieństwo" oznacza "najwyższe błogosławieństwo".

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

A wierny jest Pan, który was utwierdzi i strzec będzie od złego. Co zaś do was, to mamy ufność w Panu, że to, co wam rozkazujemy, czynicie i czynić będziecie.
II Tes 3:3-4


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić