Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 19:42

Evangelium secundum Joannem
Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum.
Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo.
Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam.
Responderunt ei Judi : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
Et ingressus est prtorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei.
Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ?
Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.
Et exinde qurebat Pilatus dimittere eum. Judi autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Csaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Csari.
Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.
Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Csarem.
Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judorum.
Hunc ergo titulum multi Judorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, grce, et latine.
Dicebant ergo Pilato pontifices Judorum : Noli scribere : Rex Judorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judorum.
Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hc fecerunt.
Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleoph, et Maria Magdalene.
Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri su : Mulier, ecce filius tuus.
Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.
Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
Judi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.
Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis.
Post hc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimatha (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrh et alos, quasi libras centum.
Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judis sepelire.
Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.