Clementine Vulgate
Księga: Ewangelia Jana 12:42

Evangelium secundum Joannem
Jesus ergo ante sex dies Pasch venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
Fecerunt autem ei cnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.
Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea qu mittebantur, portabat.
Cognovit ergo turba multa ex Judis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
In crastinum autem, turba multa qu venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Isral.
Hc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hc erant scripta de eo, et hc fecerunt ei.
Testimonium ergo perhibebat turba, qu erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
Pharisi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.
Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galil, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.
ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam ternam custodit eam.
Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :
Turba ergo, qu stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.
Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in ternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?
Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebr comprehendant ; et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat.
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
ut sermo Isai prophet impleretur, quem dixit : [Domine, quis credidit auditui nostro ?et brachium Domini cui revelatum est ?]
[Exccavit oculos eorum, et induravit cor eorumut non videant oculis, et non intelligant corde,et convertantur, et sanem eos.]
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Et scio quia mandatum ejus vita terna est : qu ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.