Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 3:15

Actus Apostolorum
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris su, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, qu dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab intrountibus in templum.
Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.
Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contingerat illi.
Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum qu appellatur Salomonis, stupentes.
Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Isralit, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare ?
Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, qu per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prdicatus est vobis, Jesum Christum,
quem oportet quidem clum suscipere usque in tempora restitutionis omnium qu locutus est Deus per os sanctorum suorum a sculo prophetarum.
Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia qucumque locutus fuerit vobis.
Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes famili terr.
Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua.