„Proszę cię tedy za synem moim Onezymem, któregom urodził w więzieniu mojem;”

Biblia Gdańska (1632): Filemona 1,10

Clementine Vulgate
Księga: Dzieje Apostolskie 2:1

Tytuł oryginalny
Actus Apostolorum
2:1
Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco :
2:2
et factus est repente de clo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
2:3
Et apparuerunt illis dispertit lingu tamquam ignis, seditque supra singulos eorum :
2:4
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
2:5
Erant autem in Jerusalem habitantes Judi, viri religiosi ex omni natione qu sub clo est.
2:6
Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
2:7
Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galili sunt ?
2:8
et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ?
2:9
Parthi, et Medi, et lamit, et qui habitant Mespotamiam, Judam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
2:10
Phrygiam, et Pamphyliam, gyptum, et partes Liby qu est circa Cyrenen : et adven Romani,
2:11
Judi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
2:12
Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ?
2:13
Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.
2:14
Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
2:15
Non enim, sicut vos stimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :
2:16
sed hoc est quod dictum est per prophetam Jol :
2:17
[Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus,effundam de Spiritu meo super omnem carnem :et prophetabunt filii vestri et fili vestr,et juvenes vestri visiones videbunt,et seniores vestri somnia somniabunt.
2:18
Et quidem super servos meos, et super ancillas meas,in diebus illis effundam de Spiritu meo,et prophetabunt :
2:19
et dabo prodigia in clo sursum,et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :
2:20
sol convertetur in tenebras,et luna in sanguinem,antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
2:21
Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.]
2:22
Viri Isralit, audite verba hc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, qu fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis :
2:23
hunc, definito consilio et prscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :
2:24
quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
2:25
David enim dicit in eum : [Providebam Dominum in conspectu meo semper :quoniam a dextris est mihi, ne commovear :
2:26
propter hoc ltatum est cor meum, et exsultavit lingua mea,insuper et caro mea requiescet in spe :
2:27
quoniam non derelinques animam meam in inferno,nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
2:28
Notas mihi fecisti vias vit :et replebis me jucunditate cum facie tua.]
2:29
Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
2:30
Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :
2:31
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
2:32
Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
2:33
Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
2:34
Non enim David ascendit in clum : dixit autem ipse : [Dixit Dominus Domino meo :Sede a dextris meis,
2:35
donec ponam inimicos tuosscabellum pedum tuorum.]
2:36
Certissime sciat ergo omnis domus Isral, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
2:37
His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ?
2:38
Petrus vero ad illos : Pnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.
2:39
Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
2:40
Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava.
2:41
Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et apposit sunt in die illa anim circiter tria millia.
2:42
Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
2:43
Fiebat autem omni anim timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
2:44
Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
2:45
Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
2:46
Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
2:47
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Pan sam pójdzie przed tobą i będzie z tobą. Nie zawiedzie i nie opuści cię; Nie bój się więc i nie trwóż się!
V Mojż 31:8

W Chrystusie

Gdyż sam Pan na dany rozkaz, na głos archanioła i trąby Bożej zstąpi z nieba; wtedy najpierw powstaną ci, którzy umarli w Chrystusie...
I Tes 4:16

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Henoch był pierwszym człowiekiem w Biblii który prorokował (Judy 1:14).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Błogosławiony niech będzie Bóg i Ojciec Pana naszego Jezusa Chrystusa, Ojciec miłosierdzia i Bóg wszelkiej pociechy, Który pociesza nas we wszelkim utrapieniu naszym, abyśmy tych, którzy są w jakimkolwiek utrapieniu, pocieszać mogli taką pociechą, jaką nas samych Bóg pociesza. Bo, jak liczne są cierpienia Chrystusowe wśród nas, tak też i przez Chrystusa obficie spływa na nas pociecha.
II Kor 1:3-5


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić