„Dlatego niebo zatrzymało swoją rosę nad wami, a ziemia zatrzymała swoje plony.”

Biblia Warszawska: Księga Aggeusza 1,10

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 2 Księga Samuela 2:11

Tytuł oryginalny
Liber Secundus Regum
2:1
Igitur post hc consuluit David Dominum, dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Juda ? Et ait Dominus ad eum : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron.
2:2
Ascendit ergo David, et du uxores ejus, Achinoam Jezralites, et Abigail uxor Nabal Carmeli :
2:3
sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua : et manserunt in oppidis Hebron.
2:4
Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul.
2:5
Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos : Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum.
2:6
Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem : sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.
2:7
Confortentur manus vestr, et estote filii fortitudinis : licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.
2:8
Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,
2:9
regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezral, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Isral universum.
2:10
Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare cpisset super Isral, et duobus annis regnavit : sola autem domus Juda sequebatur David.
2:11
Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium.
2:12
Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon.
2:13
Porro Joab filius Sarvi, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt : hi ex una parte piscin, et illi ex altera.
2:14
Dixitque Abner ad Joab : Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab : Surgant.
2:15
Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David.
2:16
Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul : vocatumque est nomen loci illius : Ager robustorum, in Gabaon.
2:17
Et ortum est bellum durum satis in die illa : fugatusque est Abner et viri Isral a pueris David.
2:18
Erant autem ibi tres filii Sarvi, Joab, et Abisai, et Asal : porro Asal cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis qu morantur in silvis.
2:19
Persequebatur autem Asal Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.
2:20
Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait : Tune es Asal ? Qui respondit : Ego sum.
2:21
Dixitque ei Abner : Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asal omittere quin urgeret eum.
2:22
Rursumque locutus est Abner ad Asal : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.
2:23
Qui audire contempsit, et noluit declinare : percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco : omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asal et mortuus erat, subsistebant.
2:24
Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit : et venerunt usque ad collem aquductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.
2:25
Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner : et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius.
2:26
Et exclamavit Abner ad Joab, et ait : Num usque ad internecionem tuus mucro desviet ? an ignoras quod periculosa sit desperatio ? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos ?
2:27
Et ait Joab : Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum.
2:28
Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Isral, neque iniere certamen.
2:29
Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa : et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra.
2:30
Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum : et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asale.
2:31
Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.
2:32
Tuleruntque Asal, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem : et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Są jak straszak na polu ogórkowym, nie mówią, trzeba je nosić, bo nie mogą chodzić. Nie bójcie się ich, bo nie mogą szkodzić, lecz nie mogą też nic dobrego uczynić.
Jer 10:5

W Chrystusie

A wiemy, że Bóg współdziała we wszystkim ku dobremu z tymi, którzy Boga miłują, to jest z tymi, którzy według postanowienia jego są powołani.
Rzym 8:28

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Król Sancheryb został zamordowany przez swoich dwóch synów, którzy po morderstwie uciekli pozostawiając swojego brata (trzeciego syna Sancheryba) aby panował w miejsce ojca (II Król 19:36-37, II Kron 32:21).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Nogi swoich nabożnych ochrania, Lecz bezbożni giną w mroku, Gdyż nie przez własną siłę mąż staje się mocny.
I Sam 2:9


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić