„Tak więc piętnastego dnia siódmego miesiąca, kiedy zbierzecie plony ziemi, będziecie obchodzić święto Pana przez siedem dni. Pierwszego dnia jest uroczysty szabat. Ósmego dnia także uroczysty szabat.”

Biblia Tysiąclecia: Księga Kapłańska 23,39

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Samuela 1:1

Tytuł oryginalny
Liber Primus Regum
1:1
Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathus :
1:2
et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secund Phenenna. Fueruntque Phenenn filii : Ann autem non erant liberi.
1:3
Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
1:4
Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenenn uxori su, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes :
1:5
Ann autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.
1:6
Affligebat quoque eam mula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus :
1:7
sicque faciebat per singulos annos : cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam : porro illa flebat, et non capiebat cibum.
1:8
Dixit ergo ei Elcana vir suus : Anna, cur fles ? et quare non comedis ? et quam ob rem affligitur cor tuum ? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii ?
1:9
Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini,
1:10
cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,
1:11
et votum vovit, dicens : Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famul tu, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancill tu, dederisque serv tu sexum virilem : dabo eum Domino omnibus diebus vit ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.
1:12
Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.
1:13
Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. stimavit ergo eam Heli temulentam,
1:14
dixitque ei : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum, quo mades.
1:15
Respondens Anna : Nequaquam, inquit, domine mi : nam mulier infelix nimis ego sum : vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
1:16
Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial : quia ex multitudine doloris et mroris mei locuta sum usque in prsens.
1:17
Tunc Heli ait ei : Vade in pace : et Deus Isral det tibi petitionem tuam quam rogasti eum.
1:18
Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.
1:19
Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino : reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha.Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam : et recordatus est ejus Dominus.
1:20
Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium : vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
1:21
Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum.
1:22
Et Anna non ascendit : dixit enim viro suo : Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter.
1:23
Et ait ei Elcana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum : precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
1:24
Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farin, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus :
1:25
et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.
1:26
Et ait Anna : Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine : ego sum illa mulier, qu steti coram te hic orans Dominum.
1:27
Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum.
1:28
Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum.Et oravit Anna, et ait :

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Rzekł do nich Izajasz: Tak powiedzcie waszemu panu: Tak mówi Pan: Nie bój się tych słów, które słyszałeś, a którymi lżyli mnie pachołcy króla asyryjskiego.
II Król 19:6

W Chrystusie

Dlatego wszystko znoszę przez wzgląd na wybranych, aby i oni dostąpili zbawienia, które jest w Chrystusie Jezusie, wraz z chwałą wiekuistą.
II Tym 2:10

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Bóg przyprowadził zwierzęta do Adama aby ten je nazwał (I Mojż 2:19) a do Noego aby je ocalił (I Mojż 6:20).
Adam i zwierzęta

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić