„A mocarze twoi, o Teman, ulękną się dla tego, iż wszelki z góry Ezaw wytracon będzie porażką.”

Biblia Brzeska: Księga Abdiasza 1,9

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga: 1 Księga Królewska 1:1

Tytuł oryginalny
Liber Tertius Regum
1:1
Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies : cumque operiretur vestibus, non calefiebat.
1:2
Dixerunt ergo ei servi sui : Quæramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem.
1:3
Quæsierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israël, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem.
1:4
Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei : rex vero non cognovit eam.
1:5
Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens : Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum.
1:6
Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens : Quare hoc fecisti ? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.
1:7
Et sermo ei cum Joab filio Sarviæ, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniæ.
1:8
Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia.
1:9
Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus, juxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Juda servos regis.
1:10
Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit.
1:11
Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis : Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat ?
1:12
Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.
1:13
Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei : Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancillæ tuæ, dicens : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo ? quare ergo regnat Adonias ?
1:14
Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos.
1:15
Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum : rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.
1:16
Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex : Quid tibi, inquit, vis ?
1:17
Quæ respondens, ait : Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo.
1:18
Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.
1:19
Mactavit boves, et pinguia quæque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiæ : Salomonem autem servum tuum non vocavit.
1:20
Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israël, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te.
1:21
Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores.
1:22
Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit.
1:23
Et nuntiaverunt regi, dicentes : Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram,
1:24
dixit Nathan : Domine mi rex, tu dixisti : Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum ?
1:25
Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, illisque vescentibus et bibentibus coram eo, et dicentibus : Vivat rex Adonias :
1:26
me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojadæ, et Salomonem famulum tuum non vocavit.
1:27
Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum ?
1:28
Et respondit rex David, dicens : Vocate ad me Bethsabee. Quæ cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum,
1:29
juravit rex, et ait : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
1:30
quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël, dicens : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me : sic faciam hodie.
1:31
Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens : Vivat dominus meus David in æternum.
1:32
Dixit quoque rex David : Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
1:33
dixit ad eos : Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon.
1:34
Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël : et canetis buccina, atque dicetis : Vivat rex Salomon.
1:35
Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me : illique præcipiam ut sit dux super Israël et super Judam.
1:36
Et respondit Banaias filius Jojadæ regi, dicens : Amen : sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
1:37
Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David.
1:38
Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi : et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.
1:39
Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem : et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus : Vivat rex Salomon.
1:40
Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et lætantium gaudio magno : et insonuit terra a clamore eorum.
1:41
Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo : jamque convivium finitum erat : sed et Joab, audita voce tubæ, ait : Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis ?
1:42
Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis venit : cui dixit Adonias : Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians.
1:43
Responditque Jonathas Adoniæ : Nequaquam : dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem :
1:44
misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis.
1:45
Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon : et ascenderunt inde lætantes, et insonuit civitas : hæc est vox quam audistis.
1:46
Sed et Salomon sedet super solium regni.
1:47
Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes : Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo :
1:48
et locutus est : Benedictus Dominus Deus Israël, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis.
1:49
Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.
1:50
Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris.
1:51
Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes : Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens : Juret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio.
1:52
Dixitque Salomon : Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram : sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.
1:53
Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari : et ingressus adoravit regem Salomonem : dixitque ei Salomon : Vade in domum tuam.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Zaiste, wtedy będziesz mógł podnieść oblicze bez zmazy, będziesz mocny i nieustraszony,
Job 11:15

W Chrystusie

Albowiem współpracownikami Bożymi jesteśmy; wy rolą Bożą, budowlą Bożą jesteście.
I Kor 3:9

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Kiedy Dawid wyszedł do bitwy z Goliatem miał ze sobą swoją procę i 5 płaskich kamieni (I Sam 17:40). Goliat miał ze sobą tarczę, miecz, włócznię i oszczep (I Sam 17:41, I Sam 17:45).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić