„Ponieważ wyszli dla Jego Imienia, nic nie biorąc od pogan.”

Nowa Biblia Gdańska: Trzeci list spisany przez Jana 1,7

Clementine Vulgate
Księga Rodzaju 9:19

Tytuł oryginalny
Liber Genesis
9:1
Benedixitque Deus No et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
9:2
Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terr, et super omnes volucres cli, cum universis qu moventur super terram : omnes pisces maris manui vestr traditi sunt.
9:3
Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
9:4
Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
9:5
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
9:6
Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.
9:7
Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
9:8
Hc quoque dixit Deus ad No, et ad filios ejus cum eo :
9:9
Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :
9:10
et ad omnem animam viventem, qu est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terr cunctis, qu egressa sunt de arca, et universis bestiis terr.
9:11
Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
9:12
Dixitque Deus : Hoc signum fderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, qu est vobiscum in generationes sempiternas :
9:13
arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fderis inter me et inter terram.
9:14
Cumque obduxero nubibus clum, apparebit arcus meus in nubibus :
9:15
et recordabor fderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente qu carnem vegetat : et non erunt ultra aqu diluvii ad delendum universam carnem.
9:16
Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem univers carnis qu est super terram.
9:17
Dixitque Deus ad No : Hoc erit signum fderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
9:18
Erant ergo filii No, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.
9:19
Tres isti filii sunt No : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
9:20
Cpitque No vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
9:21
Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
9:22
Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
9:23
At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum avers erant, et patris virilia non viderunt.
9:24
Evigilans autem No ex vino, cum didicisset qu fecerat ei filius suus minor,
9:25
ait : [Maledictus Chanaan,servus servorum erit fratribus suis.]
9:26
Dixitque : [Benedictus Dominus Deus Sem,sit Chanaan servus ejus.
9:27
Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem,sitque Chanaan servus ejus.]
9:28
Vixit autem No post diluvium trecentis quinquaginta annis.
9:29
Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ich domy są bezpieczne, wolne od strachu i nie smaga ich rózga Boża.
Job 21:9

W Chrystusie

Zborowi Bożemu, który jest w Koryncie, poświęconym w Chrystusie Jezusie, powołanym świętym, wraz ze wszystkimi, którzy wzywają imienia Pana naszego Jezusa Chrystusa na każdym miejscu, ich i naszym...
I Kor 1:2

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Angielskie słowo "excruciating (rozdzierający)" pochodzi od łacińskiego słowa "cruciare" oznaczającego "ukrzyżować".

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Dusza moja przylgnęła do ciebie, Prawica twoja podtrzymuje mnie.
Ps 63:9


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić