„Zaraz też głosił w bóżnicach Chrystusa, że ten jest Synem Boga.”

Nowa Biblia Gdańska: Dokonania apostołów w Panu Jezusie Chrystusie 9,20

Clementine Vulgate
Księga Wyjścia 14:27

Tytuł oryginalny
Liber Exodus
14:1
Locutusque est autem Dominus ad Moysen, dicens :
14:2
Loquere filiis Isral : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, qu est inter Magdalum et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super mare.
14:3
Dicturusque est Pharao super filiis Isral : Coarctati sunt in terra ; conclusit eos desertum.
14:4
Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus ; scientque gyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
14:5
Et nuntiatum est regi gyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Isral, ne serviret nobis ?
14:6
Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
14:7
Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in gypto curruum fuit : et duces totius exercitus.
14:8
Induravitque Dominus cor Pharaonis regis gypti, et persecutus est filios Isral : at illi egressi sunt in manu excelsa.
14:9
Cumque persequerentur gyptii vestigia prcedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
14:10
Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Isral oculos, viderunt gyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum,
14:11
et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in gypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex gypto ?
14:12
nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in gypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus gyptiis ? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
14:13
Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini qu facturus est hodie : gyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
14:14
Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.
14:15
Dixitque Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me ? loquere filiis Isral ut proficiscantur.
14:16
Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud : ut gradiantur filii Isral in medio mari per siccum.
14:17
Ego autem indurabo cor gyptiorum ut persequantur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.
14:18
Et scient gyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.
14:19
Tollensque se angelus Dei, qui prcedebat castra Isral, abiit post eos : et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum
14:20
stetit, inter castra gyptiorum et castra Isral : et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
14:21
Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est aqua.
14:22
Et ingressi sunt filii Isral per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et lva.
14:23
Persequentesque gyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.
14:24
Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra gyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
14:25
et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo gyptii : Fugiamus Isralem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
14:26
Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aqu ad gyptios super currus et equites eorum.
14:27
Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum : fugientibusque gyptiis occurrerunt aqu, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
14:28
Reversque sunt aqu, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis.
14:29
Filii autem Isral perrexerunt per medium sicci maris, et aqu eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris :
14:30
liberavitque Dominus in die illa Isral de manu gyptiorum.
14:31
Et viderunt gyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Słuchajcie mnie, wy, którzy znacie sprawiedliwość, ty, ludu, w którego sercu jest zakon! Nie bójcie się lżenia ludzi i nie lękajcie się ich pośmiewiska,
Iz 51:7

W Chrystusie

Już was nie nazywam sługami, bo sługa nie wie, co czyni pan jego; lecz nazwałem was przyjaciółmi, bo wszystko, co słyszałem od Ojca mojego, oznajmiłem wam.
Jan 15:15

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Był tak ogromny głód w Samarii że 2 kobiety postanowiły zabić swoich synów i ich zjeść. Pierwszego dnia zjadły syna pierwszej kobiety a drugiego dnia kiedy miały zjeść syna drugiej kobiety ta druga ukryła go. (II Król 6:25-29).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Choćby się potknął, nie przewróci się, Gdyż Pan podtrzyma go ręką swoją.
Ps 37:24


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić