Clementine Vulgate
Księga Sędziów 3:28
Tytuł oryginalny
Liber Judicum
Liber Judicum
H sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Isralem, et omnes qui non noverant bella Chananorum :
quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananum, et Sidonium, atque Hevum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath.
Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Isralem, utrum audiret mandata Domini qu prceperat patribus eorum per manum Moysi, an non.
Itaque filii Isral habitaverunt in medio Chanani, et Hethi, et Amorrhi, et Pherezi, et Hevi, et Jebusi :
et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum.
Iratusque contra Isral Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotami, servieruntque ei octo annis.
Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem :
fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Isral. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syri, et oppressit eum.
Addiderunt autem filii Isral facere malum in conspectu Domini : qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus.
Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec : abiitque et percussit Isral, atque possedit urbem palmarum.
Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Isral per illum munera Eglon regi Moab.
Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palm manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore.
Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem : Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium : egressisque omnibus qui circa eum erant,
ingressus est Aod ad eum : sedebat autem in stivo cnaculo solus : dixitque : Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno.
Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre ejus
tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore : statimque per secreta natur alvi stercora proruperunt.
per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores cnaculi, atque dixerunt : Forsitan purgat alvum in stivo cubiculo.
Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem : et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum.
Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath :
et statim insonuit buccina in monte Ephraim, descenderuntque cum eo filii Isral, ipso in fronte gradiente.
Qui dixit ad eos : Sequimini me : tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis qu transmittunt in Moab : et non dimiserunt transire quemquam :
sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit.
Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere : et ipse quoque defendit Isral.