Clementine Vulgate
Księga Sędziów 12:10

Liber Judicum
Ecce autem in Ephraim orta est seditio : nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte : Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum ? igitur incendemus domum tuam.
Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens : vocavique vos, ut prberetis mihi auxilium, et facere noluistis.
Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prlium ?
Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim : percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat : Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse.
Occupaveruntque Galaadit vada Jordanis, per qu Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset : Obsecro ut me transire permittatis : dicebant ei Galaadit : Numquid Ephrathus es ? quo dicente : Non sum :
interrogabant eum : Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat : Sibboleth : eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
Judicavit itaque Jephte Galaadites Isral sex annis : et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.
qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Isral :
qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Isral octo annis :