Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Nehemiasza 11:3

Tytuł oryginalny
Liber Nehemiæ
11:1
Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
11:2
Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
11:3
Hi sunt itaque principes provinci qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Isral, sacerdotes, Levit, Nathini, et filii servorum Salomonis.
11:4
Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachari, filii Amari, filii Saphati, filii Melaleel : de filiis Phares,
11:5
Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachari, filius Silonitis :
11:6
omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
11:7
Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Jod, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
11:8
et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,
11:9
et Jol filius Zechri prpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.
11:10
Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,
11:11
Saraia filius Helci, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
11:12
et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachari, filius Pheshur, filius Melchi,
11:13
et fratres ejus principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
11:14
et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et prpositus eorum Zabdiel filius potentium.
11:15
Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
11:16
et Sabathai et Jozabed, super omnia opera qu erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
11:17
Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun :
11:18
omnes Levit in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
11:19
Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta duo.
11:20
Et reliqui ex Isral sacerdotes et Levit in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.
11:21
Et Nathini, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinis.
11:22
Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabi, filius Mathani, filius Mich. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
11:23
Prceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
11:24
et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,
11:25
et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus : et in Dibon, et in filiabus ejus : et in Cabseel, et in viculis ejus :
11:26
et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
11:27
et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,
11:28
et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,
11:29
et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,
11:30
Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
11:31
Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus
11:32
Anathoth, Nob, Anania,
11:33
Asor, Rama, Gethaim,
11:34
Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,
11:35
et Ono valle artificum.
11:36
Et de Levitis portiones Jud et Benjamin.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Usprawiedliwieni tedy z wiary, pokój mamy z Bogiem przez Pana naszego, Jezusa Chrystusa,
Rzym 5:1

W Chrystusie

Ale teraz wy, którzy niegdyś byliście dalecy, staliście się w Chrystusie Jezusie bliscy przez krew Chrystusową.
Efez 2:13

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Zanim Andrzej został uczniem Jezusa był on uczniem Jana Chrzciciela (Jan 1:35-37, Jan 1:40).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Który też utwierdzi was aż do końca, tak iż będziecie bez nagany w dniu Pana naszego Jezusa Chrystusa.
I Kor 1:8


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić