„A Saul poraził Amaleka od Chawili aż do Szur, które dochodzi aż do Micraim.”

Nowa Biblia Gdańska: 1 Księga Samuela 15,7

Nawigacja

Clementine Vulgate
Księga Tobiasza 1:1

Tytuł oryginalny
Liber Tobiæ
1:1
Tobias ex tribu et civitate Nephthali (qu est in superioribus Galil supra Naasson, post viam qu ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)
1:2
cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit,
1:3
ita ut omnia qu habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret.
1:4
Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.
1:5
Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Isral, hic solus fugiebat consortia omnium.
1:6
Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Isral, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens,
1:7
ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.
1:8
Hc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.
1:9
Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei :
1:10
quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.
1:11
Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua
1:12
(cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum.
1:13
Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis,
1:14
et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem qucumque facere voluisset.
1:15
Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis.
1:16
Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti :
1:17
et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti.
1:18
Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Isral exosos haberet in conspectu suo,
1:19
Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis :
1:20
esurientes alebat, nudisque vestimenta prbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat.
1:21
Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Juda plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Isral, Tobias sepeliebat corpora eorum.
1:22
At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus.
1:23
Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum.
1:24
Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius,
1:25
et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Wtedy rzekłem do was: Nie bójcie się ich, ani się nie lękajcie;
V Mojż 1:29

W Chrystusie

Drogoście bowiem kupieni. Wysławiajcie tedy Boga w ciele waszym.
I Kor 6:20

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Potop nie był nagłą karą, ostrzegano przed nim ludzi już od 4 pokoleń. Zgodnie z zapowiedzią po śmierci Metuszelacha miał nadejść potop (jego imię oznacza: śmierć przyniesie. Metuszelach był najdłużej żyjącą osobą w Biblii to pokazuje miłosierdzie Boże.
Potop

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić