Clementine Vulgate
Księga Liczb 16:3

Liber Numeri
Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,
surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Isral ducenti quinquaginta viri proceres synagog, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.
Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt : Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus : cur elevamini super populum Domini ?
locutusque ad Core et ad omnem multitudinem : Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi : et quos elegerit, appropinquabunt ei.
et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino : et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus : multum erigimini filii Levi.
num parum vobis est quod separavit vos Deus Isral ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei ?
idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,
Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, qu lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri ?
Revera induxisti nos in terram, qu fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum : an et oculos nostros vis eruere ? non venimus.
Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum : Ne respicias sacrificia eorum : tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.
Dixitque ad Core : Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.
Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula : Aaron quoque teneat thuribulum suum.
et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.
Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt : Fortissime Deus spirituum univers carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desviet ?
dixit ad turbam : Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere qu ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.
Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.
Et ait Moyses : In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa qu cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim :
si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus :
sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia qu ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.
At vero omnis Isral, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens : Ne forte et nos terra deglutiat.
Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.
Prcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula qu jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt
in mortibus peccatorum : producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Isral.
Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula nea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari :
ut haberent postea filii Isral, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.
Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Isral sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini.
Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
dixit Moyses ad Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis : jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desvit.
Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama :
Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.