„Są one dowodem sprawiedliwego sądu Boga, abyście byli uznani za godnych królestwa Bożego, za które też cierpicie.”

Uwspółcześniona Biblia Gdańska: II List do Tesaloniczan 1,5

Clementine Vulgate
Księga Kapłańska 23:10

Tytuł oryginalny
Liber Leviticus
23:1
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
23:2
Loquere filiis Isral, et dices ad eos : H sunt feri Domini, quas vocabitis sanctas.
23:3
Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
23:4
H sunt ergo feri Domini sanct, quas celebrare debetis temporibus suis.
23:5
Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est :
23:6
et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
23:7
Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus servile non facietis in eo,
23:8
sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior : nullumque servile opus facietis in eo.
23:9
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
23:10
Loquere filiis Isral, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestr, ad sacerdotem :
23:11
qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.
23:12
Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cdetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.
23:13
Et libamenta offerentur cum eo, du decim simil conspers oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum : liba quoque vini, quarta pars hin.
23:14
Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Prceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
23:15
Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
23:16
usque ad alteram diem expletionis hebdomad septim, id est, quinquaginta dies : et sic offeretis sacrificium novum Domino
23:17
ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis simil fermentat, quos coquetis in primitias Domini.
23:18
Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
23:19
Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.
23:20
Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.
23:21
Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum : omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
23:22
Postquam autem messueritis segetem terr vestr, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis : sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
23:23
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
23:24
Loquere filiis Isral : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum :
23:25
omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
23:26
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
23:27
Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
23:28
Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
23:29
Omnis anima, qu afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis :
23:30
et qu operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
23:31
Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
23:32
Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
23:33
Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
23:34
Loquere filiis Isral : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feri tabernaculorum septem diebus Domino.
23:35
Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo.
23:36
Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim ctus atque collect : omne opus servile non facietis in eo.
23:37
H sunt feri Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei :
23:38
exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et qu offeretis ex voto, vel qu sponte tribuetis Domino.
23:39
A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terr vestr, celebrabitis ferias Domini septem diebus : die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.
23:40
Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrim, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et ltabimini coram Domino Deo vestro.
23:41
Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum : legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
23:42
et habitabitis in umbraculis septem diebus : omnis, qui de genere est Isral, manebit in tabernaculis,
23:43
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Isral, cum educerem eos de terra gypti. Ego Dominus Deus vester.
23:44
Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Isral.

Nawigacja

Nie bój się! - Werset na dziś

Wersety o pokoju na 365 dni w roku!

Ale Jezus zaraz do nich powiedział: Ufajcie, Ja jestem, Nie bójcie się!
Mat 14:27

W Chrystusie

Aby każdy, kto w niego wierzy nie zginął, ale miał życie wieczne.
NBG Jan 3:15

Kim jesteś i co masz w Chrystusie.

Czy wiesz że?

Jezus podczas pobytu u Heroda cały czas milczał i nie odzywał się do nikogo (Łuk 23:9).

Fakty i ciekawostki Biblijne.

Obietnice Boże

Nie będą łaknąć ani pragnąć, nie dokuczy im gorący wiatr ni żar słoneczny, bo ten, który lituje się nad nimi, będzie ich prowadził i zawiedzie ich do krynicznych wód.
Iz 49:10


"Uczyłem mój lud, że może mieć, to co mówi, lecz oni ciągle mówią, to co mają."

Szukaj w dialogach Beta

Pozostaw to pole puste aby wyświetlić wszystkie wypowiedzi tej lub do tej osoby.

BlueLetterBible.org

Np. Jhn 3:16 lub John 3:16 lub glory, heaven, majesty etc.



Warto odwiedzić